- ALBORAK
- ALBORAKMahumetis iumentum, quô Mecchâ Hierosolymam vectus est noctis unius parte decimâ, unde in caelum usque evectus, rediit Meccham, post multa cum Deo et prioribus Prophetis habita colloquia; ut fabulantur Arabes. Nempe ponebat, ut iidem aiunt, passus ad finem prospectus sui: Unde probant superâsse septem caelos septem passibus, quamvis quingentorum annorum itinere singulos ab invicem distare dicant. Equo id alii, alii asino, mulo nonnulli similius fuisse putant: plerique coloris albi, qui colorum nobilissimus est. Sternax autem et contumax fuisse addunt, cum illud Mahometes conscendit, quia nullum hominem sessorem antea habuerat: At plurium sententia est, Abrahamo etiam et Ismaeli, et Prophetarum aliis illud inservisse. Sed cum inter Iesum et Mahometem diu quievisset, nempe per annos fere sexcentos, non facile se submissurum fuisse dicunt, nisi a Gabriele monitum, quem a tergo vectum fuisse quidam asserunt: quod tamen alii negant, ut hanc praerogativam soli Mahometi vindicent; qui proinde die resurrectionis eâdem vecturâ peculiari Prophetam hunc suum usurum dicunt. Alborak autem est ἄςτεροπαῖος, sic dictus, quod fulgure velocius. Vide delirium hoc Arabicum, inter coetera eorum animalia monstrosa narrantem Bochartum Hieroz. Part. 2. l. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.